# Epistulae 5.85

Symmachus, Epistulae, Liber Quintus., LXXXVI (LXXXIIII). Symmachus Helpidio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/5.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/5.85

Insidiaris infantiae meae, quam tego silentii verecundia. nam ad elicienda responsa venturum, si adnuam, polliceris, cum hoc tibi facere de proximo quam spondere promptius fuerit. mihi vero adipisci gratum, sperare prolixum est. et tamen voluntati tuae pareo nec vereor, ne temere a me effusa verba in paginas librarii tui referas . nam si quid horum, quae apud te incuriosius loquor, cuipiam lectori nauseam moverit. non in scribendo neglegentia mea, quam tua in describendo diligentia displicebit . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
