Latin
Liber Quintus., LXXXVII (XXXV). Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.86
Not analysed yet
Nostrorum duritiam ferre nou possumus, qui cum reliqua superiora non exsolverint ,etiam pensionem proximi anni ferre detrectant. idcirco quaeso, ut cum homine meo, quem ad exactionem nostrorum misimus, curam communicare digneris. religiosam operam libenter adripias! grave est enim nos quidem pro agris nostris functionibus publicis esse munificos, actores autem locorum ne id quidem velle redhibere, quod sciunt per annos singulos esse solvendum.