Latin
Liber Quintus., LXXXVIIII (LXXXVII). Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.88
Not analysed yet
Non ex officii raritate amicorum religio et cura pendenda est. plerumque enim scribendi cupidis defit occasio, nec tamen amicitiae memoria temporali silentio consenescit . itaque quod hucusque conticui, voluntati meae non debet adscribi. multa enim studium nostrum fortuita impedimenta frenarunt. sed ubi tempestivam conperi facultatem. contuli in has litteras mei circa te propositi atque amoris indiciuni. conpensaturus ,quod hactenus silui, frequentia litterarum, si me incentivo quodam mutui sermonis animaveris. vale.