Latin
Liber Quintus., LXXXXII (LXXXX). Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.91
Not analysed yet
Cum ad filium meum scriberes solum, ine stili honore fraudasti. potui te silentii talione mordere, sed amicorum neglegentiae numquam parem repono contemptum. atque utinam redditae filio meo litterae nihil ex conventione fraterni debiti asperitatis habuissent! ego quoque mihi nequaquam viderer omissus. nunc duo pariter acciderunt, ut me et honor officii praeteriret et participata cum filio amaritudo percelleret. vale.