Latin
Liber Quintus., LXXXXIIII (LXXXXII) a. 402. Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.93
Not analysed yet
Romam regressus post legationis officium sumpsi litteras tuas, quibus patriae communi largas rei annonariae copias polliceris. itaque gemino adfectus gaudio et quasi civis publica securitate et facti tui gloria quasi frater exulto, teque ad hoc studium religiosa exhortatione destimulo, licet bona voluntas, quae ex ingenio venit, non sit agitanda ealcaribus. ego lectione sermonis tui civium nostrorum curam levavi; neque enim sileri debuit tam laudabilis et certa promissio. superest, ut proposito religionis tuae melior adspiret eventus et tibi in posterum conpetens decus pro tanto in patriam labore respondeat. vale.