# Epistulae 56

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., LVI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/56

Tua nos hortatur humanitas opem poscentibus non negare, pro Theodulo autem scribendi mihi ad te causa propensior est, cum sit colonus agrorum meorum atque illi debita magis quam precaria cura praestetur. serva igitur consuetudinem tuam et precibus meis, ut mos tuus promittit, inflectere, ut quidquid culpae aut erroris incurrit , contra illius meritum meo digneris interventui relaxare. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
