# Epistulae 6.10

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., Section 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.10

X a. 398. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS. Rogatos esse nos audio ad officium consulare. mihi quiescere et domi manere sententia est post anni superioris laborem; ipse quid statuas, altius cogita et sapienter expende. praesumo autem eos, qui dicuntur acciti, auctoritate praecelsi viri edecumatos esse et his unanimitatem tuam consulto esse sociatam, ut ad agendas gratias sub occasione officii consularis excurras. verendum autem est, ne si excusandum putaveris , proximi rescripti impetratione videaris offensus; et fortasse, quantum de incertis sperare fas est, error iste, cum feliciter adfueris, corrigetur. Hispanum rogatum esse non conperi. considera igitur eventum partis utriusque. ego denuo nuntiabo, si quid super hoc novae cognitionis accesserit. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
