Latin
Liber Sextus., Section 11
Symmachus, Epistulae 6.11
Not analysed yet
XI. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS. Multa mihi ad vos scribenti pauca respondes, et moleste fero mandatorum vestrorum calere principia usque ad sollicitudinem meam, mox autem per silentium frigere processus. fortasse quaeratis, quid etiam nunc referri in noscentiam meam postulem. Capuanae domus pretium scripseram cum venditore decisum: nihil de eius confirmatione rescribitis; Samniticae possessionis reformatio et vindicta mandata est: tantum vacuatos dotibus agros sero docuisti; adhuc tamen nescio, quid exhibitio iniuncta profecerit ,cuius me expectatio rus ire non patitur. vereor enim, ne, quod saepe factum est, clandestina aliquid temptet obreptio. quare aut instruite, quid supersit negotiis explicandis, aut si res in vado sunt, viam mihi usurpandae secessionis aperite. cum fratre meo Censorino non moleste fero sub quolibet dispendio nostro de litoralibus spatiis iudicatum. restat ut interiectu muri praetoria dividantur, ne cessante indicio iudicationis rursus vicinae angustiae in alios sese terminos nitantur extendere. vale.