Latin
Liber Sextus., XIIII (XV) a. 396. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.14
Not analysed yet
Dubitare vos video, an Rufini poenam secuta sit etiam publicatio facultatum. fides praesto est imperialibus signata praeceptis; et tamen praedonis annosi merita pendentibus non fuit ambigendum, quod spolia orbis desideraret aerarium. atque utinam tanto gaudio non obstreperet defectus annonae, quem nulla producit novae frugis accessio. praeterea ipsius cibi qualitas gignit horrorem, corrumpit valetudinem corporum, graviorque hominibus talis alimonia quam poena ieiunii. solatur inter haec populum spes frumenti a patribus oblati, et religiosa optimatium voluntas tenet concordiam civitatis. nunc votis opus est, ut divina opitulatio invehat commeatus, dum salus civium privata conlatione producitur.