# Epistulae 6.2

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.2

II a. 395? SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS. Hilaratus est mihi dies litteris vestris et festivitatem nataliciam domus nostrae desideratus sermo geminavit. sed decursa paginae lectione conrugavit frontem mihi adiecta subscriptio, quae vos de peculio Petroniae agitari iurgiis indicavit. arbitror tamen, si Marcianae sororis vestrae non sit clauda promissio, successionis ambiguum domestice posse removeri, cum ad examen meum, quod ipsa delegit, documenta negotii miseritis. quae autem capita quaestionum pars adversa commoveat, subdita enumeratione signavi, ut sancta unanimitas vestra informata oppositis invicem pro se respondenda meditetur. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
