Latin
Liber Sextus., Section 21
Symmachus, Epistulae 6.21
Not analysed yet
XXI (XXII) hieme 395/6. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS. Fratris mei Entrechii spectabilis viri liberos inpatientia paterni amoris acciverat, quibus properandi causas inopia urbis adiecit; atque ideo recursum sine iusti temporis expectatione moliti sunt. quapropter dum navigatio intractabilis est, in oris Campaniae paulisper haerebunt; sed ne peregrinationis amara sustineant, humanitas vestra praestabit. quare vicem meam suscipe, ut qui nunc a nobis necessitate divulsi sunt, animum se meum in te repperisse laetentur.