# Epistulae 6.22

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., XXII (XXIII) a. 395. Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.22

Dura commotio est, quam gignit iniuria. sed mollire debet dolorem medicina patientiae . nec deest vobis usus adversa tolerandi, nam crebro ictum fortunae ferre didicistis . quod si in secundis rebus ageretis, iure insolitis malis felicitas laederetur. haec eo scribo, ut miratum me scias, quod constantiam tuam lis privata mutaverit, quam sub adfinium nomine, ut opinio mea est, Baiani litoris persultator animavit. sed illi aliud mercedis erit. causae autem vestrae propugnaculum iudiciale non defuit ; impetratum est quippe ab altero cognitorum, ne inpune sit, quod dissignavit apparitor, ab altero, ut hereditas tuta praestetur. ipsam quoque dominam quaestionis, cum se ex agro receperit, admonebo, ut aut desistat incepto aut noverit, sibi graviora esse referenda. haec de rebus domesticis satis dicta sint. patriae vero nostrae inter cetera frumentariae penuriae mala legationis ambitus nequiorem facem subdidit. nam principio Postumianum et Pinianum duobus aulae summatibus iunxit electio sub ea expressione iudicii, ut in ipsis solis plena esse legatio diceretur. interiectis diebus , cum mandata ordinis tractatus expenderet, Paulinum illis studia privata iunxerunt . hinc orta certatio usque ad nefarias pugnas me absente processit. pudet dicere , quae in se optimates senatus crimina et maledicta proiecerint. sed dirimendas partium quaestiones meo dicuntur detulisse iudicio. fors viderit, qui finis causam publicam maneat. interim senatus fama laceratur, et infortunatis etiam crimen accessit. si in manus meas venerint monumenta gestorum, legendo noscetis, quae verborum meorum verecundia noluit explicare. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
