# Epistulae 6.28

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., XXVIII (XXVIIII) a. 397. Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.28

Si quid homini tutum est, in spem vitae redisse me nuntio post internorum dolorem , qui me vobis repente subtraxerat. si quid igitur vobis asperum famae licentia nuntiavit, antiquet oblivio. praecipue autem de vobis impetratum volo, ne inprovida sollicitudine recurratis; sed quia res versa est ad salutem, iustis itineris dimensionibus communi desiderio satisfacere dignemini.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
