# Epistulae 6.3

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., III. Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.3

Praefato opus est, si ardua postulentur; pronis ac facilibus admoveri ambitum non oportet. breviter igitur et strictim, quid frater meus Fulvius de vobis favoris poscat, advertite. sororem Pompeiani olim viro maturam te auspice in manum optat accipere, nec genere minor et re fortassis uberior. nam laudabiles vitae eius artes et ex bonorum amicitiis spes secundas inter sponsalia ornamenta non numero; sibi enim quisque habet, quidquid laudi et spei ducitur. mihi autem tanta est perficiendae coniunctionis huius antiquitas, ut in gravi dono habiturus sim, si illius votis cura vestra profuerit. cum igitur res incepto honesta, effectu facilis postuletur, quaeso, ut in promovendo negotio, quantum me velle conicitis, adhibeatis industriam. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
