Latin
Liber Sextus., XXXIII (XXXIIII) a. 401. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.33
Not analysed yet
Si qua adhuc de Sicilia speramus, incerta sunt. nam cum litterae Euscii nuntiaverint ,dudum circi et scaenae artifices navigasse, etiam nunc de adventu eorum rumor in operto est, atque ideo apparitorem placuit postulari, qui peragratis ubique litoribus explorata in aures nostras reportet. crevit autem cura ludorum, postquam frequentibus ludis relationem de amphitheatro promerendo populus postulavit, quae mox iudicis impetravit adsensum. dei nutus efficiet, ut super hoc etiam divini principis concordet auctoritas. vale.