# Epistulae 6.34

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., XXXIIII (XXXV) a. 401. Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.34

Frater vester diu animi adfectus dolore ob amissum magistrum coepit aurem praebere solantibus, cuius maestitudo me quoque graviter sauciavit praeter cogitationem , quae nos de eligendo praeceptore sollicitat. si igitur placet, communibus litteris ab inlustri viro praefecto Hadriano Gallum rhetorem, quem proxime Eusebius noster ingesserat, postulemus, ne pignorum nostrorum indoles in profectu posita deseratur. me futurae editionis et labor et sumptus exercet. in disponendis enim praemiis, quamquam numero vestium satis adfluam, nonnulla adhuc deesse apparatui deprehendo. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
