# Epistulae 6.35

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., XXXV (XXXVI) a. 398. Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.35

Quamdiu iactata rumoribus tempore differuntur, curarum vacuus otiare; si quid auditu dignum fideque subnixum recentior sermo pervexerit, neque nuntiandi neque suadendi partibus abstinebo. unum hoc ante rei necessitatem de meo sume consilio, nulla ratione te posse evocationis honorificentiam deprecari. de fratre autem vestro praeter mandatum nihil etiam nunc opinionis accepimus. ipsi haec de nuptiis Ostiensibus , ad quas nos viri inlustris Sallustii filius iunior evocavit, contulimus in paginam, sed continuo ob ludorum praeparationem Roma repetenda est. diu enim mihi ista curanda sunt, quae facile, si adesset sanctitas vestra. communis diligentia posset absolvere . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
