# Epistulae 6.36

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., XXXVI (XXXVII) a. 398. Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.36

Cum mihi sacrae litterae redderentur, quibus ad officium praecelsi viri consulis evocamur, vidi alias aeque ad tuum nomen emissas. quibus te honorificentia imperialis accivit. consulis quoque scripta idem agens in rebus exhibuit. suadeo igitur, ut mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus. aliud quoque accessit, quod te possit hortari: nam vir inlustris frater meus Neoterius domni fratris mei admirator ad eandem causam rogatus solacia tibi et adiumenta praestabit. nolo igitur ambigas, cum scias, auctoritate praecelsi viri electas amicorum esse personas tibique haec prima post dubia fortunae divini principis adloquia deferri. in negotio autem tuo, quae per me agi volueras apud sanctum tribunum, non invitus ingredior. interea ad Formianum litus iter promove, ut cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
