Latin
Liber Sextus., XXXVII (XXXVIII). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.37
Not analysed yet
Dictionem salutis antefero, quae et voto meo supra omnia convenit et litterario debetur exordio. dehinc diligentiae tuae, domina filia, natalicium fratris tui commendo convivium. homo enim noster allegat fuga nautarum litora destituta; quae res conpulit, ut sanctitati tuae factu minora committam. de publicis scribenda non suppetunt absque eo, quod in Traiani platea ruina unius insulae pressit habitantes; quod adeo ad fortunam vehiculi publici plebeia vertit invidia. ut iam privato rectore utatur. vale.