Latin
Liber Sextus., IIII. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.4
Not analysed yet
Aegritudinem meam, quam dexterae manus dolore sustineo, nuntiorum acerbitate duplicastis. acrior autem me cura distringit, quod scio filiae meae ciborum et potuum continentiam non posse suaderi. anxius igitur vulnere animi et corporis morbo usque ad subscribendi possibilitatem litteras differre non potui, sed dictatione properata magis sollicitudini meae quam consuetudini satisfeci. et primo, ut timorem meum responsis levetis, exoro; dehinc te, domina filia, precor, ut saluti adversa declines et interpellatam totiens valetudinem repares auxilio temperantiae. quia non solum sanitati commodat, verum etiam ad testimonium prudentiae pertinet noxiis abstinere. vale.