Latin
Liber Sextus., XXXX (XXXXI) a. 401. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.40
Not analysed yet
Prima mihi voluptas est sciscitari, quem statum sanitatis habeatis, in secundis reliqua conlocabo, quae dudum requirenda duxistis. gravibus civitas sollicitatur ostentis ,quorum leviora praetereo; illud ante omnia interpretatio tristis horrescit, quod natali urbis suffectum consulem currus, quo vehebatur, evolvit per ferociam bigarum, quae triumphum vehebant. itaque palmata amictus et cousulari insignis ornatu, fracto crure sublatus est. offendit me infausta narratio, atque ideo in hac expositione servabo brevitatem. tibi in dies singulos, decus nostrum, domi forisque fama florentior est. et praesentium quidem rerum nos testes sumus; externa iudicia Caecilianus adseruit ,a quo singillatim relata enumerare fastidium, cum in summam gloriae tuae cuncta conveniant. domnam filiam meam salutatam cum dulcissimis nepotibus volo; quae de contexendis in apparatum ludorum vestibus religiose a nobis voluit commoneri . sciet igitur ex subditis, quid in supplementum praetoriae largitatis oporteat praeparari.