# Epistulae 6.45

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., XXXXV (XXXXVI). Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.45

Postquam te iactatam conperi dolore consueto, omnis reliquarum sollicitudinum mearum sensus evanuit. nam, ut ait Hippocrates, praesentia hebetantur incommoda , si cui dolor maior accesserit. expecto igitur, ut accepto de te indicio laetiore in priores curas revertar. cetera in hac consternatione animi mei tamquam intempestiva praetereo. et tamen commonitorium iunxi, quod velim redacta in tranquillum sanitate consideres. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
