Latin
Liber Sextus., XXXXVII (XXXXVIII) a. 397. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.47
Not analysed yet
Vrbis negotia nec vacat scire nec libet scribere; animus enim morbo corporis occupatus rebus alienis curam nescit intendere. unum hoc scio, de seditionibus nuntios esse mentitos atque adeo a vero dissentire rumores, ut numquam maiore plausu praefectura celebrata sit. itaque studia plebis in iudicem favor quoque ordinis aemulatur . haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia visentium, pari omnium sermone perveniunt; cetera hominum vestrorum, qui versantur in publico, stilus debet aperire. de me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria adversa requieverint . vale.