# Epistulae 6.48

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., XXXXVIII (XXXXVIIII). Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.48

Natalicio munere, quod frequentari a vobis per multos annos communis felicitas faciet, nostrum hilarastis animum, vestrum probastis. de quo me prolixe scribere verecundia vestra non patitur; copiosior tamen in sensibus manet gratia, quam sermone profertur. quae ad urbem pertinent, indiculi cohaerentis lectione noscetis. tibi, domna filia, eadem religione, qua dignum est, iniungo curam iuvandae valetudinis tuae, ut omnibus nobis sanitatis tuae securitas voluptati sit. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
