Latin
Liber Sextus., XXXXVIIII (L). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.49
Not analysed yet
Homine vestro ad Campaniam revertente scribenda consumpsi, et tamen sanctum atque honorabilem virum parentem vestrum Severum nolui adhibere vacuum litterarum mearum, ut et morem salutationis exsequerer et de opere, quod domi construis, iudicium meae inspectionis aperirem. thermarum mihi et situs et amplitudo admodum placuit. in minoribus balneis piscinalem picturis potius quam musivo excoli non probavi . res admonet, ut profectum Messalam nocte ea, quam consecutae sunt nonae Martiae noveritis. legati ceteri mox sequentur. adverti tamen ex quorundam conloquio ,in gratiam domus, de qua plerique nostrates viri edulibus farciuntur, quaedam esse lenita. sed mea cura non deerit, ne quid mandatis senatus per coniventiam detrahatur. vale.