# Epistulae 6.5

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., Section 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.5

V. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS. Severianum primorem Literninae urbis a publica interpellatione revocavi, ne sancto amico nostro Severo invidiae aliquid conquestio eius adferret. promisi autem media unanimitate tua, decus nostrum, si quid inter eos concertationis est, posse finiri, atque ideo quaeso, ut viro optimo Severo terminandae apud te litis auctor esse digneris . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
