Latin
Liber Sextus., LII (LIII) a. 397. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.52
Not analysed yet
Adventus domini et principis nostri denuo postulandus est. Theodorus enim vir inlustris Mediolanensium legatione suscepta eniti dicitur, ut senatus petitionibus provinciale desiderium praeferatur. praefectus urbi huic negotio sanctitatem tuam optat adhiberi, quem puto super hoc litteras ad vos esse missurum. hortor igitur, ut scripto eius evocatus digneris adcurrere ante senatum, qui idibus Iuniis erit. ipso enim die legatos arbitror eligendos. multa sunt domus vestrae negotia, quae a te coram sub occasione causae publicae terminentur; praeterea votiva legatio est, quae apud aures evocandorum amabilis futura credatur. quaeso ne differas, ut reconciliationem praeteritae gratiae consequaris. vale.