# Epistulae 6.53

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., LIII (LIIII) a. 398? Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.53

Maximum veterem amicum sed novum agentem in rebus accipite inter tirones cum canitie militantem, ab hoc percontanda discetis, atque ideo mihi fugienda est prolixae epistulae iteratio absque adventus vestri petitione, quam frequenter exambio. et si desiderium vestri sineret. iam silere deberem, quia verecundiam creant inefficaciter postulata, sed amor in vos meus prope inpudentiam suadet frequenter elusis. vereor autem, ne ideo vestrum reditum promiseritis, ut nostrum ad vos prohiberetis excursum.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
