# Epistulae 6.55

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., LV (LVI) a. 398? Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.55

Heri per hominem meum scripsi metu percitus, postquam de valetudine filiae meae amara cognitu nuntiastis, et adhuc pendente responso crucior incertis. peto igitur edoceri, quid ei ad confirmationem sanitatis accesserit. rerum vero praesentium nullum vobis indicium facere decreveram, ne in aures vestras redirent, quae probabili discessione vitastis. sed quia civicus amor in negotia urbana curam vestram reduxit, quaedam conlata in titulos breviter percucurri, ut sine fastidio lectionis insinuata noscatis. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
