Latin
Liber Sextus., LVI (LVII) a. 397. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.56
Not analysed yet
Credo nunc saltem priores domini mei praefecti litteras tibi redditas. quae si casu aliquo aut neglegentia portitoris elapsae sunt, en tibi aliam sublimissimi viri paginam, cui me hunc sermonem iussit adiungere, ut quid sententiae tibi sit de suscipiendo negotio, cui te optat adhiberi, his consultus expedias. puto enim vos in meliorem valetudinem revertisse, postquam mihi fecistis indicium, quod reversioni vestrae morbus obstaret. et nos quidem malumus, ut integrato sanitatis statu reditum spondeatis, sed si querellae corporis votum morantur, evidentibus scriptis expeetationem consulentis absolvite. vale.