# Epistulae 6.58

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., LVIII (LVIIII) a. 398. Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.58

Postquam pignus nostrum Sibidius Romani rediit et nuntius fuit, quantus filiam meam vexet corporis dolor. meus quoque animus aegrescit. itaque litteras nihil moratus emisi anxie petens, primo ut medica ope et abstinentia noxiorum ad sanitatem iuvetur, dehinc ut rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat. ipsi post legatorum profectionem rus Vaticanum, quod vestro praedio cohaeret, accessimus, et si nihil disposita conturbet, in Apriles kalendas villae otio defruemur. iuniorum dilectus urbanis familiis imperatus usque ad aeterai principis responsa pendebit. de coniunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis. haec quia tuis litteris desiderata sunt, misi; ceterum mera atque unica mihi causa dictandae epistulae fuit, ut ad nos super filiae meae valetudine certa et voto amica referantur. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
