Latin
Liber Sextus., LVIIII (LX) a. 397. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.59
Not analysed yet
Anteriores litterae tuae, quas mox aliae consecutae sunt, spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant; secundae promissa vacuarunt, ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres. sed ego cogitans primo filiae meae conturbatam valetudinem, quae spoliari solacio tuo non potest, dehinc stomachi tui inbecillitatem, quam esse inparem scribis itineri promovendo, tunc consilium amici paterni otium praeferentis, dehinc expectationem inlustris viri, quem diu existimas afuturum, praeterea interpretationes hominum, qui te, ut ais, opinabantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum, permissam mihi deliberationem vobis refundo. iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari. interea constituendae rei dies existimo prorogandos et epistulam tuam magistratui tantisper reddere temperavi; primo quia reverentiae nuda est, dehinc quia causas negationis infra devotionis s. . . tulit, et quod nossem pluribus legenda, quae scripseras. volo igitur, ut reverentia cumulatiore et gravioribus querellis excusationem tuam munias, si voluntas manserit laboris et itineris deprecandi. vale.