# Epistulae 6.65

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., LXV (LXVI) a. 398? Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.65

Scribenda non desunt. sed horret animus loqui dura memoratu. video tamen faraam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in maius praesentia nuntiabit. id ne accidat, breviario addito noscenda decurrimus, ut neque litterae , quae vobis salutationem ferunt, de sollicitis amaritudinem trahant, et nihilominus rumorum licentiam fides scriptionis excludat. sed de his hactenus. filiae meae valetudo gravior mihi ceteris est? quibus nunc animus asperatur. expecto igitur, ut illi deo iuvante ad salutem esse omnia nuntietis. de qua si voto apta conperero, pars ista solacii curarum quoque mearum reliqua mitigabit.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
