# Epistulae 6.67

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., LXVII (LXVIII). Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.67

Verum est nequire hominem cuncta pariter voto amica sortiri. quanto luculentius natalem mihi diem, si adfuissetis, egissem! quod in reliquum saltem numerosis annorum processibus Fors orata praestabit. interea, domina filia, honoratum me opimo lanificii tui monumento satis gaudeo; una quippe et amor in parentem tuum et industria matronalis inclaruit. sic priscae feminae vitam coluisse traduntur. et illas quidem deliciarum sterile saeculum colo et telis animum iubebat intendere, quia inlecebra cessante temporum.... vivitur: tibi vero etiam Baiae adpositae curam sobrii operis detrahere non possunt. renuntias stagna verrentibus et residens aut obambulans inter pensa et foragines puellarum has solas arbitraris sexus tui esse delicias . merito igitur te amo digamque viro tuo iudico, quando aeque nobis laus et voluptas ex illius perfectione adventicia, ex tua probitate genuina est. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
