# Epistulae 6.70

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., LXX (LXXI). Symmachus Nicomachis Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.70

Diu me ab stilo fateor temperasse; nihil enim quod scriberemus, emersit, salutis autem vestrae laetam fidem de adventantium sermone capiebam. tandem cessatiouem vicit adfectio. reparamus igitur dicendae morem salutis vacui omnium negotiorum. post Tiburtem quippe secessionem Romae otia lenta producimus. sed non usquequaque agendarum rerum sumus desides. nam domi corruptorum parietum discidia sarciuntur , quia frequentationem soliditati conditor primus antetulit et antiquior ei visa est celeritas utendi quam securitas succedentium. vos nova et aevum mansura molimini ; siquidem sermo distulit, quaedam vos Lucullanis operibus aequanda fecisse. nec tamen vobis inpendii magnitudine cesserimus. par enim sumptus est semel solida conlocare et saepe integrare recidentia. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
