Latin
Liber Sextus., LXXI (LXXII). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.71
Not analysed yet
Indulgete deliciis. quando ita terrae ac maris copiis redundatis, ut vobis pollucibilem victum utriusque elementi ministret opulentia. nobis satis est, quod omnium. quae capitis, parte defruimur adeo largiter, ut ipsi quoque opimis dapibus adfluamus.