Latin
Liber Sextus., LXXIIII (LXXV). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.74
Not analysed yet
Non frustra hactenus responsa distulimus; tractatus enim negotii et chartarum investigatio moram iusti temporis exigebant. haec ubi absoluta sunt, ceteris, quae causae poscit instructio, reciprocum litterarum munus adiecimus. ipsi enim multis obstantibus curis iter ad vos nequimus adripere. consilium tamen. quod transactioni vestrae possemus adhibere, cumulatius ex alio parente capietis. qui etsi adiutore non indiget, dignabitur tamen ob inania fori et sutelas veterum formularum sanctum Prosdocium praestolari venturum ad vos protinus, cum reliquias malae valetudinis plena sanitate limaverit. vale.