# Epistulae 6.76

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., LXXVI (LXXVII) a. 397. Symmachus Nicomachls Files.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.76

Nullus absque epistulis meis dies labitur. quid si adfatum mutuum redderetis? nec tamen paenitet diligentiae, quamvis honor vicissitudinis neglegatur. nam quae ex amore fiunt, etiam gratuita delectant. ego ad sanitatem lento adhuc gradu provehor , atque ideo itineris ulterioris ambiguum usque ad profectum sani tätig deliberatione sequestro. quid ipsi de reditu aut suburbana commoratione statueritis, havet animus edoceri. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
