# Epistulae 6.77

Symmachus, Epistulae, Liber Sextus., LXXVII (LXXVIII) a. 397. Symmachus Nicomachls Filiis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/6.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/6.77

Anteveni inquisitionem, cum vos sollicitos fore, quod essem morbo adtemptatus. adverterem, et quamvis ultro scripserim, doloris mei adversa tenuari, abolendae tamen sollicitudinis vestrae causa, quae apud amantes semper incredula est, nunc quoque nuntio, si dictum nullus Fortunae livor effascinet. in concordiam me cum sanitate redire. sed nondum sensum meum penetrat amoenitas litoralis. nam ut ex longa maris iactatione stabilis gressus sero reparatur, sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat voluptati. ergo neque Formianae orae neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem. sed haec. ut spero, omnia cum bono valetudinis revertentur moxque ad laetitiam vestri animi stilo meo communicata pervenient.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
