# Epistulae 7.100

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., C (LXXXXVIIII) a. 399–400. ad Longinianum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.100

Sentio, quid mihi adfectionis invicem deferre digneris, sed vehementer admiror, quod dominum et filium meum Flavianum, qui te parili amore conplectitur, erga amicitiam tuam esse inparem suspiceris. si igitur aliquid in adsertione mea putas esse gravitatis, quaeso te, ut huiusmodi persuasionem me adsertore deponas et exclusis aliquorum susurris constantiam serves sanctis moribus tuis et amicitiae congruentem. certe si quid in notitiam tuam aemulus sermo pervexit, mecum quaeso participes, ut amaritudo , quae ex aliorum insimulatione concepta est, fidis purgationibus diluatur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
