# Epistulae 7.104

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CIIII (CIII) a. 399. ad Petronium et Patrvinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.104

Video Flaviani filii mei honorem propterea hucusque iacuisse, ut ei testis melior |eveniret. inciderat in tyranni beneficium iudicio bonorum temporum reservandus, et praestitit illi amissio praefecturae, quod mutavit auctorem. quae igitur verba tantum munus aequabunt? coniungite, oro, vos nobis ad referendas praecelso viro gratias. nam cum sin|guli vincamur rei magnitudine, opus est laudatoribus multis, ut numerosum munus impleat onus debiti. et sane dominus pectoris mei, a quo profectum est beneficium, non ex alterius verbis sed ex gaudio conscientiae mensuram facti sui colligit nec ignorat, talia esse, quae praestat, ut vincat spem solutionis. nos tamen gratiae vicem fide amicitiae et observantiae rependemus damusque huius rei animos obsides, quibus satisfaciunt liberi lucis auctoribus. piis enim contractibus amor sufficit.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
