# Epistulae 7.105

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., Section 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.105

CV a. 399. AD PATRVINVM. Agendis d. m. comiti excellentissimo viro gratiis par esse non potest mediocritas |verborum meorum. tibi igitur hoc munus iniungo, ut de impetratis evectionibus in adminiculum praetoriae functionis habitum mentis meae apud eum plenius exequaris simulque digneris eniti, ut in rem missis celer ad Hispanias transitus impetretur. adpetit enim tempus praetoriae functionis, | metusque est mihi, ne equorum curulium tarda emptio et morosa deductio sollicitis artetur angustiis. de hoc etiam sublimem virum et praecellentissimum comitem securus impetrationis oravi. adieci praeterea commonitionem, cuius suffragator esse dignaberis, ut si molesta petitio non videtur, familiares meos datis ad potissimos Hispanorum litteris prosequatur. satis dictum est. si quid aliud tuis auribus amicorum meorum sermo suggesserit, oro, ut in curam sancti et fidissimi pectoris tui recipere non graveris.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
