Latin
Liber Septimus., CVII. ad Patrvinum.
Symmachus, Epistulae 7.107
Not analysed yet
Iuliani agentis in rebus modestiam novi, natales probo, doleo fortunam; fatalibus enim malis diu et graviter exhaustus est. sed credo cum eo omnia in gratiam esse reditura, si tuo patrocinio et humanitate foveatur. plura non dicam, cum praeclaris moribus tuis familiare sit opis indigos sublevare et huic petitioni meae etiam tuae mentis natura consentiat.