Latin
Liber Septimus., CVIIII a. 398–402. ad Patrvinum.
Symmachus, Epistulae 7.109
Not analysed yet
Aperta est inprobitas eorum, qui reducunt in quaestionem pactionibus terminata et per inpatientiam quietis finem iurgii secunda lite commutant. aestima igitur filii mei Caeciliani dolorem, cui otium conciliare non potuit damnis patrimonii empta concordia . nam reducitur in longinqua iudicia, quibus facile, si suffragium tuleris, eruetur. est enim in te atque fratre portus omnium, quos fortuita sollicitant. prolixus in petendo esse non debeo, cum causae qualitas et tua iustitia plus de te favoris quam meus interventus eliciat.