# Epistulae 7.11

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., Section 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.11

XI a. 400–402. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO. Adsurgit animus meus, quotiens amabilitatis tuae sermo defertur; nam et sanitatis tuae adportat fidem et profectum ostentat ingenii. hortor igitur, ut me istiusmodi linguae tuae flosculis frequenter aspergas nec ullam cessationem tibi vindices, dum me brevi aestimas adfuturum. planiora enim mihi fient et faciliora omnia ad recurrendum, si paginis tuis revertentis animus incitetur. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
