# Epistulae 7.110

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., Section 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.110

CX a. 401. AD PATRVINVM. Duo ad me bona parilis voluptatis recentes nuntii pertulerunt, et vos iustis honorum | crevisse processibus, et domino ac filio meo Flaviano fructum privati otii esse delatum. sumpta igitur gemina fide vestras litteras super his expectare non debui, quas aestimavi per verecundiam differendas. quare aestimationem laetitiae meae vobis relinquo, quia mensuram eius de vestro in nos amore colligitis. sed his gaudiis etiam illa opto coniungi, quae de praetoria editione filii mei iam pridem postulata meministis. nam vehementer admiror iustis et sollemnibus desideriis nondum adrisisse rescriptum. itaque secundis litteris virum praecellentissimum comitem rursus oravi, ut petitiones nulli graves, mihi vero iucundas, quibus permissa, pariter etiam minorum magistratuum suffragantur exempla, benigne, ut mos eius est, tradi iubeat effectui. sed beneficentiam tanti viri, cui semper voluptas est supra spem mag|na praestare, promptiorem spero reddendam, si ut frequenter poposci, vestris admonitionibus provocetur .

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
