# Epistulae 7.113

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CXIII a. 398. ad Patrvinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.113

Dominum et filium meum Attalum de summatibus viris ad dominos et principes nostros amplissimus ordo legavit instructum variis de more mandatis, quae spectare visa sunt bonum publicum. huic si fautor accesseris, futurum reor, ut illi pro labore fructus accommodet. quaeso igitur, vel legationis merito vel meo nomine in Optimum virum bene consulas, qui satis animi confirmatus est, suffragio tuo successuram felicitatem .

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
