# Epistulae 7.117

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CXVII. ad Patrvinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.117

Exsortem te sermonis mei esse non patior neque ab scribendi perseverantia silentii tui imitatione deducar. scio enim plerumque non amicitiae neglegentia sed obstrepentibus curis officia retardari. velim |...... credas et in posterum curam capessas integrandi istius muneris. quod ipse iam pridem moraris ero promptior litteris exhibendis, qui ne nunc quidem tempero, cum gratiam mutuam non reporto.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
