# Epistulae 7.122

Symmachus, Epistulae, Liber Septimus., CXXII a. 400. ad Patrvinum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/7.122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/7.122

Probo modestiam tuam, scd damno mihi esse non debuit, dum sperata expectat impleri; et certe nunc, postquam rei effectus finem silentio dedit, dispendium meum frequentior stilus sarciat. est aliud, quo diu neglecta scripta conpenses: in agendis d. m. consuli pro beneficio suo gratiis nostram sortire personam eo adfectu, quo amicorum gaudia tibi vindicas. sed ut scio, luculentioribus verbis et propter ingenii tui magnitudinem et sine adulationis pudore absentis gaudium prosequeris. adde, si placet , quod a me postulatum tenes, ut aliarum Libycarum mihi emptio sacra auctoritate praestetur. quo impetrato omnium perceptionem donum putabo. de iuvene autem meo retexere non laboro, quae sponte meministi. intellego enim remitti modestiae meae precandi necessitatem, cum libentius a sublimi et magnificentissimo viro non expetita praestentur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
