Latin
Liber Septimus., CXXIII. ad Patrvinum.
Symmachus, Epistulae 7.123
Not analysed yet
In viro optimo et amicissimo meo Petrucio Romana simplicitas est. taceo, quod illum longa militia et inculpata cohonestat; minora enim cetera facit morum eius inspectio . hunc si unanimitas vestra ante non didicit, iudicium meum secuta suscipiat, si usu aliquo iam probatvit, quaeso, ut illi honor testimonii mei conciliet apud vos amoris augmentum.